Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 12:6-11
6In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
7Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
8Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :
9Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?
10Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.
11Dic : Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
Commentaires sur Ézéchiel 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires