Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 12:3-9
3Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :
4et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
5Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
6In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
7Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
8Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :
9Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?
Commentaires sur Ézéchiel 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires