Exode 38
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 38:9-20

9Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,

10columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.

11Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant.

12In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.

13Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria :

14e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus :

15et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem.

16Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.

17Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.

18Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.

19Columnæ autem in ingressu fuere quatuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ.

20Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos.

Lire Exode 38 en entier

Commentaires sur Exode 38

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project