Exode 26
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 26:15-37

15Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,

16quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.

17In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.

18Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.

19Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.

20In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,

21quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.

22Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,

23et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.

24Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.

25Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

26Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,

27et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :

28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.

29Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.

30Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.

31Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :

32quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.

33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.

34Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

35mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.

36Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.

37Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.

Lire Exode 26 en entier

Commentaires sur Exode 26

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project