Exode 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 21:1-11

1Hæc sunt judicia quæ propones eis.

2Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

3Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

5Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

6offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

7Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

9Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

11Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

Lire Exode 21 en entier

Commentaires sur Exode 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project