Vulgate clémentine (latin)
Esther 6:3-9
3Quod cum audisset rex, ait : Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est ? Dixerunt ei servi illius ac ministri : Nihil omnino mercedis accepit.
4Statimque rex : Quis est, inquit, in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum.
5Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur.
6Cumque esset ingressus, ait illi : Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat ? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
7respondit : Homo, quem rex honorare cupit,
8debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum :
9et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat : Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
Commentaires sur Esther 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires