Vulgate clémentine (latin)
Ecclésiaste 6:3-6
3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.
4Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
5Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.
6Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ?
Commentaires sur Ecclésiaste 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires