Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 6:1-2
1Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :
2ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.
Commentaires sur Deutéronome 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires