Vulgate clémentine (latin)
Daniel 3:98
98Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
Contexte de Daniel 3:98
96A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius deus, qui possit ita salvare. 97Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis. Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. 99Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare 100signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.
Lire Daniel 3 en entierCommentaires sur Daniel 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires