Vulgate clémentine (latin)

Daniel 3:90

90Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.

Contexte de Daniel 3:90

88Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula : quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos. 89Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus. Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus. 91Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex. 92Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.

Lire Daniel 3 en entier

Commentaires sur Daniel 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project