Vulgate clémentine (latin)
Actes 13:1-2
1Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
2Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
Commentaires sur Actes 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires