Vulgate clémentine (latin)
2 Timothée 4:5-8
5Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
6Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
8In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
Commentaires sur 2 Timothée 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires