Vulgate clémentine (latin)
2 Timothée 4:1-7
1Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :
2prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
5Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
6Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
Commentaires sur 2 Timothée 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires