2 Samuel 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Samuel 7:11-17

11ex die qua constitui judices super populum meum Israël : et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis : prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.

12Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.

13Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.

14Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.

15Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.

16Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.

17Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

Lire 2 Samuel 7 en entier

Commentaires sur 2 Samuel 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project