Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 7:1-6
1Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
2dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium ?
3Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est in corde tuo, vade, fac : quia Dominus tecum est.
4Factum est autem in illa nocte : et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens :
5Vade, et loquere ad servum meum David : Hæc dicit Dominus : Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum ?
6Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Ægypti, usque in diem hanc : sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.
Commentaires sur 2 Samuel 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires