Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 4:2-5
2Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin : siquidem et Beroth reputata est in Benjamin.
3Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud.
4Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis pedibus : quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit : cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est : habuitque vocabulum Miphiboseth.
5Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth : qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit.
Commentaires sur 2 Samuel 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires