Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 19:1-4
1Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum,
2et versa est victoria in luctum in die illa omni populo : audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.
3Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prælio.
4Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi.
Commentaires sur 2 Samuel 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires