Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 19:1-3
1Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum,
2et versa est victoria in luctum in die illa omni populo : audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.
3Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prælio.
Commentaires sur 2 Samuel 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires