2 Samuel 16
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Samuel 16:9-14

9Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi : Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi ? vadam, et amputabo caput ejus.

10Et ait rex : Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ ? dimittite eum, ut maledicat : Dominus enim præcepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit ?

11Et ait rex Abisai, et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam : quanto magis nunc filius Jemini ? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini :

12si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.

13Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.

14Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.

Lire 2 Samuel 16 en entier

Commentaires sur 2 Samuel 16

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project