Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 16:5-11
5Venit ergo rex David usque Bahurim : et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera : procedebatque egrediens, et maledicebat,
6mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David : omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant.
7Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial.
8Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul : quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui : et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
9Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi : Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi ? vadam, et amputabo caput ejus.
10Et ait rex : Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ ? dimittite eum, ut maledicat : Dominus enim præcepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit ?
11Et ait rex Abisai, et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam : quanto magis nunc filius Jemini ? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini :
Commentaires sur 2 Samuel 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires