Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 16:20-23
20Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus.
21Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum : ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.
22Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël.
23Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum : sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.
Commentaires sur 2 Samuel 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires