2 Samuel 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Samuel 10:9-14

9Videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prælium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israël, et instruxit aciem contra Syrum :

10reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.

11Et ait Joab : Si prævaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium : si autem filii Ammon prævaluerint adversum te, auxiliabor tibi.

12Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri : Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.

13Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros : qui statim fugerunt a facie ejus.

14Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem : reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem.

Lire 2 Samuel 10 en entier

Commentaires sur 2 Samuel 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project