Vulgate clémentine (latin)
2 Pierre 3:10-13
10Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.
11Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
12exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent ?
13Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
Commentaires sur 2 Pierre 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires