Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 21:2-7
2Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.
3Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
4Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem ponam nomen meum.
5Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini.
6Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.
7Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
Commentaires sur 2 Rois 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires