Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 20:8-11
8Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini ?
9Cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est : vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ?
10Et ait Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis : nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
11Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus.
Commentaires sur 2 Rois 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires