2 Rois 20
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Rois 20:4-8

4Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens :

5Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te : die tertio ascendes templum Domini.

6Et addam diebus tuis quindecim annos : sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc : et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum.

7Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est.

8Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini ?

Lire 2 Rois 20 en entier

Commentaires sur 2 Rois 20

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project