Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 13:3-7
3Iratusque est furor Domini contra Israël, et tradidit eos in manu Hazaël regis Syriæ, et in manu Benadad filii Hazaël, cunctis diebus.
4Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus : vidit enim angustiam Israël, quia attriverat eos rex Syriæ :
5et dedit Dominus salvatorem Israëli, et liberatus est de manu regis Syriæ : habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.
6Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulaverunt : siquidem et lucus permansit in Samaria.
7Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum : interfecerat enim eos rex Syriæ, et redegerat quasi pulverem in tritura areæ.
Commentaires sur 2 Rois 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires