2 Chroniques 23
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Chroniques 23:1-10

1Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri : et iniit cum eis fœdus.

2Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israël, veneruntque in Jerusalem.

3Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada : Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.

4Iste est ergo sermo quem facietis :

5tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis : tertia vero pars ad domum regis : et tertia ad portam quæ appellatur Fundamenti : omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.

6Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis : ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt : et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.

7Levitæ autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque cum rege et intrante et egrediente.

8Fecerunt ergo Levitæ, et universus Juda, juxta omnia quæ præceperat Jojada pontifex : et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant : siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.

9Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.

10Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis.

Lire 2 Chroniques 23 en entier

Commentaires sur 2 Chroniques 23

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project