Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 2:2-5
2Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cæderent lapides in montibus, præpositosque eorum tria millia sexcentos.
3Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens : Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum, in qua et habitavit :
4sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quæ mandata sunt Israëli.
5Domus enim quam ædificare cupio, magna est : magnus est enim Deus noster super omnes deos.
Commentaires sur 2 Chroniques 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires