Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 19:1-4
1Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.
2Cui occurrit Jehu filius Hanani videns, et ait ad eum : Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris :
3sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
4Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
Commentaires sur 2 Chroniques 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires