Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 19:1-3
1Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.
2Cui occurrit Jehu filius Hanani videns, et ait ad eum : Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris :
3sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
Commentaires sur 2 Chroniques 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires