Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 15:16-18
16Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.
17Excelsa autem derelicta sunt in Israël : attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,
18eaque quæ voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
Commentaires sur 2 Chroniques 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires