Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 14:1-8
1Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
2Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.
3Et confregit statuas, lucosque succidit :
4et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata :
5et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace.
6Ædificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente.
7Dixit autem Judæ : Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.
8Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia : omnes isti viri fortissimi.
Commentaires sur 2 Chroniques 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires