2 Chroniques 13
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Chroniques 13:4-7

4Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait : Audi, Jeroboam, et omnis Israël.

5Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis ?

6Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum.

7Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial, et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis : porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.

Lire 2 Chroniques 13 en entier

Commentaires sur 2 Chroniques 13

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project