Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 1:10-12
10Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo : quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare ?
11Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos : petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem :
12sapientia et scientia data sunt tibi : divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.
Commentaires sur 2 Chroniques 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires