Vulgate clémentine (latin)
1 Timothée 4:1-4
1Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
2in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
4Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :
Commentaires sur 1 Timothée 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires