Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 6:3-5
3Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini : et scietis quare non recedat manus ejus a vobis.
4Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei ? Responderuntque illi :
5Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos : quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram : et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.
Commentaires sur 1 Samuel 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires