1 Samuel 29
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Samuel 29:3-5

3Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis : Quid sibi volunt Hebræi isti ? Et ait Achis ad principes Philisthiim : Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc ?

4Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei : Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus : quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris ?

5Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes : Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis ?

Lire 1 Samuel 29 en entier

Commentaires sur 1 Samuel 29

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project