1 Samuel 27
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Samuel 27:2-7

2Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.

3Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.

4Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.

5Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?

6Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.

7Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.

Lire 1 Samuel 27 en entier

Commentaires sur 1 Samuel 27

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project