Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 24:10-13
10dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium : David quærit malum adversum te ?
11Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
12Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea : quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te : animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te : tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
13Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te : manus autem mea non sit in te.
Commentaires sur 1 Samuel 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires