Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 11:4-7
4Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis : et locuti sunt verba hæc, audiente populo : et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.
5Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait : Quid habet populus quod plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.
6Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis.
7Et assumens utrumque bovem, concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
Commentaires sur 1 Samuel 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires