Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 20:39-42
39Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait : Servus tuus egressus est ad præliandum cominus : cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes.
40Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israël ad eum : Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti.
41At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israël, quod esset de prophetis.
42Qui ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.
Commentaires sur 1 Rois 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires