Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 3:12-15
12Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,
13uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
14Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.
15Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
Commentaires sur 1 Corinthiens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires