Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 3:10-13
10Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
11Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
12Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,
13uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
Commentaires sur 1 Corinthiens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires