Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 8:8-12
8Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
9Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
10Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
11Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.
12Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.
Commentaires sur 1 Chroniques 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires