Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 28:9-13
9Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario : omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies : si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.
10Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii, confortare, et perfice.
11Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
12necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
13divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.
Commentaires sur 1 Chroniques 28
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires