Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 26:23-30
23Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
24Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris.
25Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.
26Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
27de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.
28Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.
29Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.
30Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
Commentaires sur 1 Chroniques 26
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires