1 Chroniques 23
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 23:27-32

27Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.

28Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.

29Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.

30Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,

31tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.

32Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.

Lire 1 Chroniques 23 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 23

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project