1 Chroniques 23
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 23:24-27

24Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.

25Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.

26Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.

27Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.

Lire 1 Chroniques 23 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 23

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project