Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 13:1-5
1Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
2et ait ad omnem cœtum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
3et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul.
4Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo.
5Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
Commentaires sur 1 Chroniques 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires